- SACRA Anchora
- SACRA Anchoradicitur cuius eiciendae cura soli Magistro imminente tempestate, utpote in re Nautica magis versato, incumbit; Vertitur enim in clavo et Anchora hac totius navis salus, quae sine his vix est ut periculum evadere quear. Duplex nempe anchora in omnibus navibus bene instructis, ut Pindarus in Olym. ait, ἀγαθὸν ναὸς χειμερία εν νυκτὶ ἀποςκίμφθαι δὐ αγκυραι, Bonum est Hibernae in nocte, duas de nave anchoras esse suspensas; quarum maximam et validissimam Sacram Anchoram vocant, non adhibendam, nisi extrema urgente necessitate. Unde Lucretius in Drapetis, Visum est igitur, inquit, re perpensa extremam anchcram, quam nautae sacram nominant, dimittere. Vide Erasmum in Adagiis, ubi de Proverb. sacram anchoram solvere. Alterâ vero, etiam serenô caelô et ubi ob recessum maris fluctuumque dimissô velô quiescendum est, utuntur. Peckius l. 1. ad edictum, §. Magistrum navis, n. 2. tit. de exercitor. act.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.